monumenta.ch > Cassiodorus > sectio > ARCADIUS ET HONORIUS XLI. > 5 > 131 > 10 > 1 > 96 > 7 > 17 > 8 > 3 > 17 > 48 > CLAUDIUS XXVIII. > 3 > 74 > 67 > 93 > 80 > 124 > 89 > 13 > DE PARTIBUS RHETORICAE. > 8 > 3 > 6 > ANTONINUS CARACALLA XVIII. > 125 > 13 > . . . > 145 > 22 > bmv294.16 > 144 > 10 > 1 > 15
Cassiodorus, Historia Eccl., 11, XIV.De Iudaeo qui, cum saepe baptizaretur, aqua fontis abscessit. <<<     >>> XVI.Quomodo Acacius Amidae episcopus captivos Persarum redemerit a Romanis militibus, venditis vasis ecclesiae, et pastos cum sumptibus ad propria destinarit.

Cassiodorus, 11, CAPUT XV.Quomodo Barabanes rex Persarum Christianos fuerit persecutus, et a Romanis devictus.

1 Interea defuncto Isdegerde rege Persarum, eius filius Barabanes ei successit. Hic instigatus a magis, crudelibus torquebat suppliciis Christianos. Cumque Christiani apud Persas opprimerentur, confugiunt ad Romanos, eorum petentes auxilium. Quos Atticus episcopus libenter excipiens, eosque quantum erat possibile fovens, quae gesta fuerant Theodosio nuntiavit imperatori.
2 Eo quoque tempore etiam alia causa provenerat quae Romanos Persis faciebat infensos: quoniam Persae aurifossores quos a Romanis ad mercedem acceperant, reddere contemnebant, et quia onera negotiatorum Romanorum violenter abstulerant. Cum illa ergo ingratitudine, etiam Christianorum ad Romanos confugientium est adiecta. Mox ergo Persarum rex legatos mittit, repetens fugientes.
3 Porro Romani nequaquam ad se confugientes reddere voluerunt: non solum supplices liberare studentes, sed pro Christianitate libenter omnia sustinere. Quamobrem dimicare quam perituros Christianos tradere potius elegerunt. Solutis igitur propter hoc pactis, bellum crudele commissum est. De quo absurdum non est pauca narrare. Romanorum igitur imperator misit exercitum cui praefuit militiae magister Ardaburus.
4 Is enim Persicam regionem per Armeniae fines ingrediens, unam eius provinciam Azamensem valde vastavit; cui cum plurimo exercitu Narseus dux Parthorum regis occurrit, factaque congressione devictus est. Quo facto, cogitavit per Mesopotamiam Romanorum provinciam sine custodia consistentem invadere, et hoc modo de Romanis ulcisci.
5 Sed Romanorum ducem Narsei consilium latere non potuit. Depraedatus enim Azazenam velociter regionem, et ipse in Mesopotamiam venit. Et ideo licet multum habuisset exercitum, Romanorum terras introire non potuit; sed veniens ad Nisibin Persarum civitatem in confinio constitutam, Ardaburo mandavit ut diem et locum statueret praeliorum.
6 At ille venientibus: Nuntiate, inquit, Narseo quia non quando tu volueris, Romanorum pugnabunt imperatores. Verum imperator Deo soli spem belli committens, destinavit exercitum. Et quia fideliter Deo supplicans, repente impetravit auxilium, hinc datur agnosci. Dum igitur Constantinopoli pro eventu bellorum aestuatio magna consur geret, angeli Dei iter agentibus per Bithyniam ad urbem Constantinopolim se demonstraverunt: iubentes ut confiderent, et orarent, et Deo crederent, quia Romanos victoria sequeretur, dicentes se mediatores belli directos a Deo.
7 Hoc auditum, non solum civitatem, sed etiam milites confortavit. Cumque ad Mesopotamiam bellum fuisset de Armeniae regione translatum, Romani Persas Nisibi clausos fortiter obsidebant, ligneas turres facientes adversus eos, easque contra muros applicantes, et plurimos de muris contra se pugnantium perimentes. Porro Barabanes Persarum rex, audiens Azazenam regionem ab eis fuisse vastatam, et eos qui in Nisibi clausi videbantur obsessos, seipsum cum magno exercitu praeparavit occurrere.
8 Miratusque Romanorum virtutem, Saracenorum solatia postulavit. Quorum tunc erat rex Alamundarus vir fortis et praeliator, qui dum multa millia Saracenorum haberet, Persarum regi victoriam promittebat, seque ei Antiochiam Syriae traditurum. Sed non contigit quod putavit. Deus enim omnibus Saracenis quemdam irrationabilem metum latenter iniecit, ita ut putarent sibimet Romanos insistere.
9 Turbatique nec habentes quo fugerent, in fluvium Euphratem semetipsos armati proiiciebant: ubi plus centum millia virorum necata atque consumpta sunt. His ita provenientibus, Nisibin obsidentes cum audirent Persarum regem plurimos elephantos adducere, perterriti cuncta quidem obsessionis machinamenta concremaverunt, et ad propria loca reversi sunt.
10 Quae vero congressiones postea provenerunt, et quomodo Areobindas alter Romanorum magister militum fortissimum Persarum monomachum interemit; aut quomodo Ardaburius septem fortissimos Persarum duces insidiis captos occidit; vel quomodo Byatianus alter dux Romanorum reliquos Saracenos exstinxit, praetereundum est, ne videar multum a proposita relatione digressus. [SOCRATES, lib. VII, cap. 18, p. 355.]
11 Quae tunc igitur gerebantur velociter imperatori Theodosio nuntiata sunt. Quomodo autem haec cito cognosceret, indicare non piget. Invenit quemdam virum animi corporisque habitu fortissimum, nomine Palladium, qui tanta velocitate veredos agebat, ut tribus diebus perveniret ad terminos Romanorum atque Persarum, et rursus totidem remearet ad Constantinopolim civitatem.
12 Is enim etiam alios Romani imperii terminos velociter transibat. De quo quidam eloquentissimus sic ait: Iste vir, cum sit lata Romana respublica, eam parvulam sua velocitate demonstrat. Quem etiam Persarum rex saepius admiratus est. [SOCRATES, lib. VII, cap. 19, p. 357.]
13 Romanorum igitur imperator, licet videret aperte sibi collatam a Deo victoriam provenisse, tamen pacem non dissimulavit expetere, misitque Helionem virum prudentem et honoratum, ut cum Persis de pace loqueretur. Qui dum venisset Mesopotamiam, ubi erant fossata Romanorum, misit pro pace petenda legatarium quemdam Maximum, virum eloquentissimum, Ardaburii militiae magistri consiliarium; qui pro pace veniens ad Persarum regem, missum se non ab imperatore, sed a ducibus asserebat: dicens, quia hoc bellum pro sui contemptu neque pervenisset ad principem.
14 Cumque Persa paratus esset ut legatarii verba susciperet, quia fame eius laborabat exercitus, veniens Numerus qui apud ipsos Immortalium appellatur (est enim decem millia virorum valde fortissimorum), non prius dixerunt pacem cum Romanis esse faciendam, quam ipsi eos sine custodia constitutos invaderent. Quibus verbis persuasum est regi ut se a pace suspenderet.
15 Tunc legatarium quidem clausum servari fecit, et misit Numerum Immortalium dimicare contra Romanos. Qui venientes, et in duas acies divisi, medios habuere Romanos. Porro Romani unam Persarum videntes aciem, contra eam se praeparabant; aliam non videbant, quae paulatim accessit ad pugnam. Cumque ergo iam congressio pene esset in opere, Dei providentia ex quodam colle exercitus alter apparuit Romanorum cum duce Procopio.
16 Qui cum videret socios in periculo, instabat a dorso Persarum. Tunc in medio conclusi, qui circumdederant primo Romanos, in momento ab eis exstincti sunt. Quo facto, Romani ad alios qui erant in subsidiis positi concurrerunt, eosque fortiter iaculati sunt. Sic igitur qui Immortales appellabantur omnes mortales apparuerunt; poenas exigente Christo de gente Persarum, eo quod plurimos eius famulos occidissent.
17 Porro rex Persarum infortunii sui causam agnoscens, simulabat se nescire quod gestum est. Suscepitque legationem, dicens legatario Romanorum: Non bello cedens pacem amplector; sed tibi praestare volens, quia omnium Romanorum te sapientem esse cognosco. Et hoc modo bellum contra Christianos exortum de Parthorum regione cessavit.
18 Contigit autem consulatu Honorii tertiodecimo et Theodosii decimo [An. Dom. 422]. [SOCRATES, lib. VII, cap. 20, p. 358.]
Cassiodorus HOME

bav824.320 bnf1603.223

Cassiodorus, Historia Eccl., 11, XIV.De Iudaeo qui, cum saepe baptizaretur, aqua fontis abscessit. <<<     >>> XVI.Quomodo Acacius Amidae episcopus captivos Persarum redemerit a Romanis militibus, venditis vasis ecclesiae, et pastos cum sumptibus ad propria destinarit.
monumenta.ch > Cassiodorus > sectio > ARCADIUS ET HONORIUS XLI. > 5 > 131 > 10 > 1 > 96 > 7 > 17 > 8 > 3 > 17 > 48 > CLAUDIUS XXVIII. > 3 > 74 > 67 > 93 > 80 > 124 > 89 > 13 > DE PARTIBUS RHETORICAE. > 8 > 3 > 6 > ANTONINUS CARACALLA XVIII. > 125 > 13 > . . . > 145 > 22 > bmv294.16 > 144 > 10 > 1 > 15

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik